2. Gallica / Galli / Gallos / Gallice / Gallis / Gallia Celtica

s.v. A: "A vel Ab nonnunquam ponitur pro Gallica praepositione Par. A potu quidam prandiumincipiunt. Plin. Par boire."

s.v. AEGILOPS: "AEgilops, Herba hordeum enecans. Plin. Species est auenae. Auron. In Gallia Celtica vocatur Coquiole."

s.v. ALVM: "Alum nos vocamus, graecis symphyton petreum. Ruellius dicit apud Gallos vulgo nominari Buglum."

s.v. AMBACTVS: "Ambactus, ambacti, lingua Gallica significat Seruum. Caes."

s.v. CALCEAMENTVM: "Calceamenta humiliora sunt, quae Gallice dicimus Souliers bas. Celsus."

s.v. CLEMATIS: "Clematis, pen. corr. huius clematidis. foem. gen. Herba. Plin. Eius duae sunt species: prima Gallice, Peruenche dicitur: seconda a rusticis Liseron, ab herbariis Volubilis maior."

s.v. COMPONO: "Componere, quod Galli confrontare dicunt. Tacit. Accita quippe Epicharis, & cum indice composita."

s.v. CONTINVO: "Continuo, aut interrogatiue, aut negatiue ponitur: & idem est quod Non ideo, vel Num ideo: vt Continuone si ille stulte dixit, tu stultius facies? Id est, Num ideo. Gallice sic verti debet, Est il dict pourtant sil a folement parlé, que tu doibues faire encores plus folement?"

s.v. CRISTA: "Crista, Herbae species. Plin. Ruellius dicit hanc herbam Gallis vocari Veruenam."

s.v. CYAMOS: "Cyamos, penul. corr. Graecis, Faba Latinis dicitur, Gallis Faeua."

s.v. ERYTHINVS: "Erythinus, seu Erythrinus, aut Erythricus. Plin. Vne espesse de poisson marin. Sunt autem Erythini (hoc est, vt Latini interpretantur, rubelli siue rubelliones, & rubri a colore dicti) pisces qui nunc a Graecis corrupto nomine Lethrini, quasi Erythrini, a Venetis Arbores, a Romanis Phragolini, ab Hispanis Pagellae vocantur, a Gallis Pageots."

s.v. EXCEDO: "Excedere, pro eo quod Gallice dicimus Sortir hors. Cels."

s.v. LVSCVS: "Luscus, lusci. Cic. Martialis. Borgne. hinc venit Gallica dictio, Lousche."

s.v. MIHI: "Mihi & tibi, aliquando ita ponuntur in oratione, vt neque ad me, neque ad te, neque ad aliquem referantur, sed tantum festiuitatis gratia. Cic. Is mihi etiam gloriabitur se omnes magistratus sine repulsa assecutum. Il se glorifiera, &c. Hunc dicendi morem ac colorem & Gallica lingua habet vulgo: vt Parlez moy bien a luy. Hic moy superfluum est, & similia innumera."

s.v. PARAPHERNA: "Parapherna, paraphernorum, neut. gen. Vlpianus, Graeci parapherna dicunt, quae Galli peculium appellant."

s.v. PRO: "Pro, Praepositio, ablatiuo casui seruiens, significat quod Gallice dicimus Pour. Minas viginti pro ambobus dedi. Terent."

s.v. SCIRPVS: "Scirpus, scirpi, m. g. Columella. Quod. proprie Galli dicunt, Du ionc. Nam iuncus, generale nomen est."

s.v. SOLIDARIOS: "Solidarios venditores, Gallice vocamus Grossiers. Budaeus."